Valle Caudina, 321 a.C
Saltus duo alti angusti silviosique
sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti.
sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti.
Iacet inter eos satis patens clausus
in medio campus herbidus aquosusque,
in medio campus herbidus aquosusque,
per quem medium iter est.
Sed antequam venias ad eum,
intrandae prima angustiae sunt et aut eadem
qua te insinuaveris retro via
repetenda aut,
si ire porgo perras, per alium saltum
artiorem impeditoremque evadendum.
artiorem impeditoremque evadendum.
« In eum campum via alia per cava rupem
Romani demisso
agmine cum
ad alias angustias protinunt pergerent,
saepta deiectu arborum
saxorumque
ingentium obiacente mole invenere.
Sistunt inde gradum sine ullius
imperio stuporque omnium
animos
ac velut torpor quidam insolitus membra tenet,
intuentesque alii alios,
cum alterum quisque
compotem magis mentis ac consilii ducerent,
diu immobiles silent.
diu immobiles silent.
Servate modo quod ignominia inritaveritis:
ea est
Romana gens, quae victa quiescere nesciat.
Vivet semper in pectoribus illorum
quidquid istuc praesens necessitas unisserit
neque eos ante multiplices poenas
expetitas
a vobis quiescere sinet.
Inermes
cum singulis vestimentis sub iugum missurum;
alias condiciones pacis aequas
victis ac victoribus fore:
si agro Samnitium decederetur,
coloniae
abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem
aeque foedere victurum.
Iam
primum cum singulis vestimentis inermes
extra vallum exire iussi;
et primi
traditi obsides atque in custodiam abducti:
tum a consulibus abire lictores
iussi paludamentaque detracta [...]
Primi consules propri seminudi sub iugum
missi;
tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus;
tum
deinceps singule legiones:
circumstabant armati hostes,
exprobrantes
eludentesque,
gladii etiam plerisque intentati,
et vulnerati quidam necatique,
si vultus eorum indignitate
rerum acrior victorem offendisset.
Tito Livio, Ab urbe condita libri IX